Blog

Article 1

par {{ author }} Rémi Pagnol sur Aug 21, 2021

Article 1

Ecce Socratem, contubernalem meum, conspicio. Humi sedebat... ad miseram maciem deformatus. "Hem, inquam, mi Socrates, quid istud ? quae facies ?"

 

At ille digitum a pollice proximum ori suo admovens et in stuporem attonitus : " Tace, tace, inquit" et circumspiciens tutamenta sermonis : "Parce, inquit, in feminam divinam ne quam tibi lingua intemperante noxam contrahas !" - "Ain tandem, inquam, potens illa et regina caupona quid mulieris est ?" - "Saga, inquit, et divina, potens caelum deponere, terram suspendere, fontes durare, montes diluere, Manes sublimare, deos infimare, sidera extinguere, Tartarum ipsum illuminare." - "Oro te, inquam, cedo verbis communibus !" - "Vis, inquit, unum vel alterum, immo plurima eius audire facta ? Amatorem suum, quod in aliam temerasset, unico verbo mutavit in feram castorem...


Cauponem quoque vicinum, atque ob id aemulum, deformavit in ranam et nunc senex ille, dolium innatans, vini sui adventores pristinos raucus appellat. Alium de foro, quod adversus eam locutus esset, in arietem deformavit et nunc aries ille causas agit..." - "Mira, inquam, sed nec minus saeva, mi Socrates, memoras. Denique mihi quoque non parvam incussisti sollicitudinem, immo vero formidinem. Itaque maturius quieti nos reponamus et, somno levata lassitudine, noctis antelucio aufugiamus istinc quam pote longissime.

Articles connexes

Laissez un commentaire

Votre adresse email ne sera pas diffusée